WETEMAA - LIBER FORTUNAE ÉLLADIS

Wetemaae libri origo legendis multis involvitur. Veterrima librorum Élladis est, quin etiam vetustior quattuor libris sacris Kana, Arguna, Ela-Sipona Orsanaque a diis scriptis proavis silvicolarum servandum datisque. Famae quaedam Wetemaam a Viure creatam esse dicunt. Aliae eam simul cum caelo terraque apparuisse confirmant deos deasque, Sinadris liberos, nihil de origine eius scire censentque. Aliae insuper famae Wetemaam tam diu quam Sinadrem ipsum esse existimant, nam in Wetemaa Sinadr mundum creans describitur. Sed viri doctissimi censent Wetemaam non prius mundi creatam esse, nam nulla aquila pennam ad scribendum prius praebere potuisset.

Wetemaa memoria Élladis est. Contenderint de origine eius inter se viri docti quemadmodum volunt,  de rebus nonullis tamen consentiunt. Wetemaa posita in Fano haud procul ab altissima  monte Rá in mediis montibus Dankrad est,  cuius Fani formam novissimam Wanne et Karu olim efecerunt. Dis deabusque in Éllade habitantibus Wetemaa nullo fanario egebat nam pennae ad scribendum Orlyg ex ipsius alis praebebat. Dis deabus Élladem relinquentibus et in aedes septentrionales abeuntibus Wetemaa mortalibus ad servandum tradita erat. Fanarii diligenter Wetemaam custodiebant providebantque ne pennae omnes Élladis res factaque in Wetemaam inscribentes deessent. Dies noctesque indefesse penna in paginis Wetemae saltabat scribebatque res gestae populi Élladiensis. Donec omnes Élladienses deos gentis Sinadris colebant numquam Wetemaa sine fanario erat neque cursus pennarum interruptus. Post Primum bellum magnum sub regali monte Mirabat fines Élladis viri ex Edagwoni meridiani unicum deum colentes invaderunt et religionem suam disseminare inceperunt. Saepius saepiusque longo intervallo fanarii defuncti locum fanarius novus obtinuit, itaque saepe per multos annos nemine pennam aquilae in paginam Wetemaae statuente nihil rerum gestarum Élladis inscriptum.

Rege Gudleifre solum pauci Wetemaam esse sciverunt. Gudleifr ipse conditiones implendas coronae uniti Élladis acquisiturae causa scivit  quarum una Wetemaam invenire erat. Comites eius Wetemaam e montibus Dankradis apportaverunt. Waltheri Silvicola quod utile erat ex Lingua veteri convertit nam silvicolis Lingua vetus lingua vernacula erat et Wetemaa semper Lingua veteri scripta. Totum librum postea Ceredigus Nauta convertit. Nonulla exemplaria translationis Ceredigi conservata erant et multa excerpta aut exscripta partialia in Élladim circumtulerunt.

...ceterae partes sequentur...